TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Condiscipuli omnes sub Christo magistro. Auditorum erga doctores officium. Et quia doctoris Apostolus susceperat necessitate personam, videte quid dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos 4I Cor. II, 3 . Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures magistri fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat, cum Apostolus dicit, Omnes? Quid sequitur? Quisquis in verbo non offendit, hic perfectus est vir 5Jacobi III, 1 et 2 . Quis autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in verbo non offendit. Qui autem loquitur, etsi (quod difficile est) non offendit, patitur tamen et timet ne offendat. Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores: ut in eo quod verum dicimus, quoniam omne verum a veritate est, non nos, sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem, ipsum pro nobis oretis.

Notes

  1. 4. I Cor. II, 3
  2. 5. Jacobi III, 1 et 2