Non exstinguetur lucerna ejus tota nocte. Nemo accendit lucernam, et ponit sub modio 26Matth. V, 15 . Tu illuminabis lucernam meam, Domine 27Psal. XVII, 29 . Lucerna ejus, spes ejus. Ad illam operatur omnis homo, quidquid boni ad spem facit. Et in nocte ardet lucerna ista. Quod enim non videmus, speramus: ideo nox est. Si autem et non videmus, et non speramus: et nox est, et lucerna non ardet. Quid infelicius talibus tenebris? Ut autem non deficiamus in tenebris, et per patientiam exspectemus, quod non visum speramus, tota nocte ardeat lucerna nostra. Qui enim nobis quotidie loquitur verbum, tanquam oleum infundit, ne lucerna exstinguatur.