Nunc tenebrae, postea lux. Dies sunt fideles. Et nos, charissimi, videbimus invicem corda nostra, sed postea: nunc autem adhuc tenebras mortalitatis hujus circumferimus, et ad lucernam Scripturae ambulamus; sicut dicit apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 4II Petr. I, 19 . Proinde, charissimi, propter ipsam fidem qua credimus in Deum, in comparatione infidelium dies sumus. In infidelitate nox cum ipsis fuimus, modo lux, dicente Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 5Ephes. V, 8 . Tenebrae in vobis, lux in Domino. Item in alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum 6I Thess. V, 5 . Sicut in die honeste ambulemus 7Rom. XIII, 13 . Dies ergo in comparatione infidelium. In comparatione vero illius diei, quando resurgent mortui, et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate 8I Cor. XV, 53, adhuc nox sumus. Nobis tanquam jam in die, dicit apostolus Joannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus. Et tamen quia adhuc nox est, quid sequitur? Et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 9I Joan. III, 2 . Sed ista merces est, non opus. Videbimus eum sicuti est, ipsa merces est. Tunc erit dies, quo clarior esse non possit. Nunc ergo in isto jam die honeste ambulemus: in ista adhuc nocte non de invicem judicemus. Videte enim et ipsum apostolum Paulum, qui dixit, Sicut in die honeste ambulemus, non resultare, neque dissonare a coapostolo suo Petro, qui dicit, Cui benefacitis intendentes, sermoni scilicet divino, tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.
Sermones
Notes
- 4. II Petr. I, 19
- 5. Ephes. V, 8
- 6. I Thess. V, 5
- 7. Rom. XIII, 13
- 8. I Cor. XV, 53
- 9. I Joan. III, 2