Joseph pater Christi a Maria dictus, quomodo. Christus non se negat filium Joseph. Attendite quemadmodum. Cum esset duodecim annorum Dominus Jesus Christus secundum hominem, qui secundum Deum est ante tempora et sine tempore, remansit ab eis in templo, et disputabat cum senioribus, et admirabantur super doctrina ejus. Illi autem redeuntes de Jerosolymis quaesierunt illum in comitatu suo, inter eos scilicet qui secum ambulabant; et non eum invenientes, turbati redierunt Jerosolymam, eumque disputantem in templo cum senioribus invenerunt, cum esset, ut dixi, annorum duodecim. Sed quid mirum? Verbum Dei nunquam tacet: sed non semper auditur. Invenitur ergo in templo, et dicit ei mater ejus: Quid nobis fecisti sic? Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ille: Non sciebatis quia oportet me in his esse quae Patris mei sunt 20Luc. II, 42-49 ? Hoc propterea dixit, quia Filius Dei erat in templo Dei. Templum enim illud non erat Joseph, sed Dei. Ecce, inquit aliquis, non se concessit esse filium Joseph. Attendite aliquanto patientius, fratres, propter angustias temporis, ut sermoni sufficiant. Cum dixisset Maria, Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te; ille respondit, Non sciebatis quia in his oportet me esse quae Patris mei sunt? Non enim sic se volebat esse filium illorum, ut non intelligeretur Filius Dei. Filius enim Dei, semper Filius Dei, creans illos ipsos. Filius autem hominis ex tempore, natus de virgine sine semine maritali, parentem tamen habebat utrumque. Unde hoc probamus? Jam dixit Maria, Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.