Ira Dei ex populi peccatis. Fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas. Quam cito dicitur, Quod populus fecit, fecerit: quis est qui vindicet populum? Itane, quis est? nec Deus? Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit diluvium? Timuit tot civitates Sodomae et Gomorrhae, quando coelesti delevit igne? Nolo jam dicere de praesentibus malis, quanta et ubi facta sunt, et quae secuta sunt; nolo commemorare, ne videar insultare. Numquid in ira sua sejunxit Deus eos qui faciebant, ab eis qui non faciebant? Sed junxit eos qui faciebant, cum eis qui non prohibebant.