Botrus in spinis. Non te ergo et illa turbabunt verba Domini dicentis, Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus 8Luc. VI, 44 ? Ergo Scribae et Pharisaei Judaeorum spinae et tribuli: et tamen, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. Nam et aliquando in spinosa sepe vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias. Sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi.