TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex magnitudine Joannis majestas Christi intelligenda. Mirantur omnes, obstupescunt, et motu cordis sui dicunt, ut scriberetur nobis quod legeretur: Quid, putas, erit puer iste? Nam manus Domini cum illo. Quid, putas, erit puer iste? Excedit metas humanae naturae. Novimus pueros: sed, quid, putas, erit puer iste? Quare dicis, Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo? Quia manus Domini cum illo est, jam scimus; sed quid erit, nescimus. Utique valde magnus erit, qui tam magnus coepit. Quid erit, qui tantillus tantus est? quid erit: Hebescit humana infirmitas, omnium considerantium corda contremiscunt: Quid, putas, erit puer iste? Magnus erit: sed quid erit qui major illo erit? Valde iste magnus erit: sed quid erit qui isto magno major erit? Si ille qui modo coepit esse, tam magnus erit, quid erit qui erat? Sed quid dixi, qui erat? Ante Joannem et Zacharias erat, multo magis ante Joannem et Abraham et Isaac et Jacob erant. Ante Joannem certe coelum et terra erant. Quid erit qui in principio erat? In principio enim, quod est ante Joannem, et ante omnem hominem, fecit Deus coelum et terram 2Gen. I, 1 . Sed per quid fecit quaeris? In principio non fecit Deus Verbum, sed erat Verbum: In principio erat Verbum, et Verbum erat, non qualecumque, sed Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt. Et novissimo tempore factus est qui erat, ne periret quod fecerat. Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo est. Si puer tam magnus erit, quia est cum illo manus Domini; quid ipsa manus Domini? Christus enim manus Domini, Filius Dei manus Dei, Verbum Dei manus Dei. Quae est enim manus Dei, nisi per quam facta sunt omnia? Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo. O humana infirmitas, quid factura es in judice, quae sic haesitas in praecone? Sed etiam hic quid dixi? Redeo ad considerationem consuetudinis humanae. Et quid dixi? Praeconem dixi, judicem dixi et praeco: homo, et judex homo. Quod apparebat dixi, quod latebat quis dixerit? Verbum caro factum est 3Joan. I, 1, 2, 14 : non tamen Verbum in carnem versum est. Verbum caro factum est, accipiendo quod non erat; non amittendo quod erat. Ecce admirati sumus praeconis ejus nativitatem, quam hodie celebramus, sed propter quem facta est videamus.

Notes

  1. 2. Gen. I, 1
  2. 3. Joan. I, 1, 2, 14