TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex his refellit Donatistas. Ubi sunt qui dicebant: propterea enim totum narravi, propter quod volo dicere: ubi sunt qui dicebant per hominis potestatem dari Spiritum sanctum? Evangelizante Petro, Cornelius et omnes qui cum illo erant gens, hoc est gentiles, crediderunt; et subito, antequam baptizarentur, impleti sunt Spiritu sancto 6Act. X? Quid hic respondet humana praesumptio? Non solum ante impositas manus, sed ante ipsum Baptismum venit Spiritus sanctus; de potestate, non de necessitate. Venit ante baptismi ablutionem, ut auferret controversiam circumcisionis. Posset enim a calumniantibus vel non intelligentibus dici Petro: Male fecisti dare Spiritum sanctum. Ecce impletum est, ecce demonstratum est, quod Dominus ait, Spiritus ubi vult inspirat 7Joan. III, 8 . Ecce impletum est, ecce monstratur quam verum Dominus dixerit, Spiritus ubi vult inspirat. Et tamen arrogantiae spiritum nondum haereticus superbus exspirat. Adhuc dicit: Meum est; noli ab illo accipere, sed a me. Respondes: Quaero quod Dei est. Ille: Non legisti, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum? Ergo oleum tuum est? Si tuum est, nolo: si tuum est, malum est. Si autem Dei est, et per te malum bonum est. Coenum non inquinat solis radium, et tu inquinas Dei oleum? Ideo autem malo tuo habes, quia quod bonum est malus habes; quod Dei est, malus accepisti: quia separatus non collegisti, sed sparsisti. Qui manducant indigne, judicium sibi manducant et bibunt 8I Cor. XI, 29: quia manducant indigne, non manducant? Indigno buccellam Christus Judae dedit 9Joan. XIII, 26, et ille hanc ad judicium accepit. Numquid a malo accepit? numquid malum accepit? Sed ideo reus est, quia a bono bonum malus accepit. Non est ergo oleum peccatoris, oleum salutaris. Bene accipiatur, et bonum est: etsi male accipiatur, bonum est. Vae hominibus bonum male accipientibus!

Notes

  1. 6. Act. X
  2. 7. Joan. III, 8
  3. 8. I Cor. XI, 29
  4. 9. Joan. XIII, 26