Argumentum Donatistarum. Peccata per Ecclesiam Spiritus sanctus dimittit. Respondent, nescientes, sicut ait Apostolus, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 7I Tim. I, 7 : respondent et dicunt, Si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 8Matth. XVIII, 18 . Nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. Daturus erat Dominus hominibus Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum volebat intelligi dimitti peccata. Nam quid es homo, nisi aeger sanandus? Vis mihi esse medicus? Mecum quaere medicum. Nam hoc ut evidentius ostenderet Dominus, ab Spiritu sancto quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, Accipite Spiritum sanctum; et cum dixisset, Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei 9Joan. XX, 22, 23 : hoc est, Spiritus dimittit, non vos. Spiritus autem Deus est. Deus ergo dimittit, non vos. Sed ad Spiritum quid estis vos? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis 10I Cor. III, 16 ? Et iterum: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo 11Id. VI, 19 ? Deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia viva templa sunt.
Sermones
Notes
- 7. I Tim. I, 7
- 8. Matth. XVIII, 18
- 9. Joan. XX, 22, 23
- 10. I Cor. III, 16
- 11. Id. VI, 19