TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fornicator in Spiritum sanctum injuriosus. Haec autem corpora nostra, quae dicit Apostolus membra esse Christi, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; haec ergo corpora nostra dicit idem apostolus templum esse in nobis Spiritus sancti, quem habemus a Deo. Propter corpus Christi corpora nostra membra sunt Christi: propter inhabitantem Spiritum Christi, corpora nostra sunt templum Spiritus sancti. Quid horum in te contemnis? Christum, cujus membrum es? an Spiritum sanctum, cujus templum es? Ipsam meretricem, quae tibi consentit ad malum, non audes fortasse introducere in cubiculum tuum, ubi habes lectum tuum conjugalem: sed quaeris aliquem abjectum in domo tua et turpem locum, in quo turpiter voluteris. Defers ergo honorem cubiculo uxoris tuae, et non defers templo Dei tui? Non introducis impudicam, ubi dormis cum conjuge tua, et tu ipse is ad impudicam, cum sis templum Dei? Puto quia melius est templum Dei, quam cubiculum uxoris tuae. Quocumque enim ieris, Jesus videt te; qui fecit te, et perditum redemit te, et pro mortuo mortuus est pro te. Tu te non agnoscis: sed ille a te oculos non avertit, non ad adjuvandum, sed ad puniendum. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Continuo subjecit, et terruit eos qui sibi malam securitatem dabant, qui sibi dicebant, Faciam: non enim Deus me tam turpia facientem dignatur attendere. Audi quid sequitur, cujus sis attende; quoniam quocumque ieris, Jesus videt: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum 4Psal. XXXIII, 16, 17 . Sed de qua terra? Ubi dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 5Psal. CXLI, 6 .

Notes

  1. 4. Psal. XXXIII, 16, 17
  2. 5. Psal. CXLI, 6