Victoria martyrum de daemoniis quam nunc evidens. Et si adhuc quisquam quaerit forte quis vicerit, ut omittam regnum coeleste sanctorum, quod infideles credere nolunt, quia videre non possunt; nunc in ista terra, in ista vita, in domibus, in agris, in civitatibus in orbe terrarum, ecce sunt ferventes laudationes martyrum: ubi sunt furentes accusationes impiorum? Ecce quemadmodum honorantur memoriae peremptorum, nunc illi ostendant idola daemoniorum. Quid eis judicando facturi sunt, qui eorum templa moriendo everterunt? Quomodo eorum superbas fallacias resurgentium militum suorum splendore damnabit, qui eorum fumantes aras morientium sanguine exstinxit?