Petri et Pauli natalitia frequentia majore celebranda. Debuimus quidem tantorum martyrum diem, hoc est, sanctorum apostolorum Petri et Pauli majore frequentia celebrare. Si enim celebramus frequentissime natalitia agnorum, quanto magis debemus arietum? De fidelibus enim, quos lucrati sunt Apostoli praedicatione sua, scriptum est, Afferte Domino filios arietum 1Psal. XXVIII, 1 . Per angustias passionum, per viam spinis plenam, per tribulationes persecutionum, ut transeant postea fideles, Apostolos duces habuerunt. Beatus Petrus primus Apostolorum, beatus Paulus novissimus Apostolorum: qui rite coluerunt eum qui dixit, Ego sum primus, et ego sum novissimus 2Apoc. I, 17 ; ad unum diem passionis sibi occurrerunt primus et novissimus. Petrus ordinator sancti Stephani fuit 3Act. VI, 6. Quando ordinatus est diaconus martyr Stephanus, inter alios Apostolos eum ordinavit apostolus Petrus. Petrus illius ordinator, Paulus illius persecutor. Sed prima Pauli non quaeramus, de novissimis novissimi gaudeamus. Nam si priora quaerimus, nec ipsius Petri satis placebunt. Paulum diximus Stephani fuisse persecutorem, Petrum respiciamus Domini negatorem. Petrus negationem Domini lacrymis lavit: Paulus persecutionem Stephani caecitate expiavit. Flevit Petrus ante flagellum, Paulus passus est et flagellum. Boni ambo, sancti, devotissimi: Litterae ipsiorum quotidie populis recitantur. Et quibus populis? et quantis populis? Psalmum attendite: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 4Psal. XVIII, 5 . Et nos probamus, et ad nos ista verba venerunt, et ad sanitatem fidei ab infidelitatis insania converterunt.