TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Job in stercore quam dives. His divitiis plenus erat sanctus Job: omnia uno ictu perierunt, nihil in domo ejus remanserat, quibus paulo ante opulentus videbatur, subito mendicus, in stercore a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? Quid interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat ipsum, qui dederat omnia, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Certe pauper est? certe nihil habet? Si nihil remanet, de quo thesauro gemmae istae laudis Dei proferebantur? Postea usque ad carnem tentator accessit: omnibus sublatis, tentatricem mulierem reliquit. Evam dimisit; sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non toleramus 13Job I et II ? O virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et in coelo regnantem! Si amamus, imitemur; ut imitemur, laboremus; et si in labore subdeficimus, adjutorium imploremus. Adjuvat certantem qui certamen indixit. Non enim sic te Deus exspectat certantem, ut populus aurigam: clamare novit, adjuvare non novit. Non sic te Deus esxpectat certantem, ut agonista exspectat athletam: coronam feneam parat, vires subministrare laboranti non novit; nec enim potest, homo enim est, non Deus. Et forte dum exspectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Nam Deus quando exspectat certatores suos, adjuvat eos invocatus: nam ejus athletae vox est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me 14Psal. XCIII, 18 . Non ergo simus pigri, fratres mei: petamus, quaeramus, pulsemus. Omnis enim qui petit, accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur 15Matth. VII, 8 .

Notes

  1. 13. Job I et II
  2. 14. Psal. XCIII, 18
  3. 15. Matth. VII, 8