TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Refutantur ab ipsorum de se ipsis professione. Haeretici extra Ecclesiam sunt. Sed dicite nobis, antequam quaeramus quomodo ista verba Apostolus dixerit; dicite, inquam, nobis, utrum vos justi estis, an non. Respondent, Justi sumus. Ergo non habetis peccatum? Per omnes dies, per omnes noctes nihil mali facitis, nihil mali dicitis, nihil mali cogitatis? Non audent dicere, Nihil. Sed quid respondent? Nos quidem peccatores sumus; sed de sanctis loquimur, non de nobis. Hoc vos interrogo: Christiani estis? Non dico, Justi estis? Christiani estis? Non audent negare: Christiani, inquiunt, sumus. Fideles ergo estis? Baptizati estis? Baptizati, inquiunt, sumus. Dimissa sunt vobis cuncta peccata? Dimissa, inquiunt. Quomodo ergo estis peccatores? Sufficit mihi unde vos repellam. Vos christiani estis, baptizati estis, fideles estis, membra Ecclesiae estis, et habetis maculas et rugas? Quomodo ergo est Ecclesia isto tempore sine macula et ruga, cum vos sitis ruga ejus et macula? Aut si non vultis esse Ecclesiam, nisi eam quae sine macula et ruga est, cum rugis vestris et maculis praecidite vos a membris ejus, praecidite vos a corpore ejus. Sed quid adhuc dicam ut se ab Ecclesia segregent, cum hoc jam fecerint? Haeretici enim sunt, jam foris sunt: cum tota munditia sua foris remanserunt. Redite, et audite; audite, et credite.