Ligna in campo fructifera allegorice. Et vide quo proficit ille imber. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum. In campo, in planitie quadam, non in arduis; in facilitate quadam vitae. Facilitatem quamdam vitae hujus, nihil in se habentem ardui, laboriosi, difficilis, campum dixit: qualis est vita multorum fidelium in Ecclesia Dei, habentium conjuges, filios, domos suas; velut in campo sunt ligna, arduum nihil ascendere valuerunt. Sed accipiant imbrem, dabunt et haec ligna fructum suum. Horum lignorum fructus est, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam 50Isai. LVIII, 7 . Talibus lignis dicebat Apostolus, Non quia quaero datum, sed requiro fructum 51Philipp. IV, 17 . Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum: etsi non habent majorem, habent tamen quemdam suum. Et terra dabit generationem suam: tota terra. Et inhabitabunt in terra sua. Jam campi, colles, montes dabunt generationes suas. Quid potest campus? quid potest collis? quid potest mons? Solus agricola agnoscatur. Et habitabunt in terra sua in spe. Videtis quia ea promittit, quae hoc tempore donat nobis. Quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore intelligo. Cum enim pervenerimus ad promissa, jam non erit spes, sed res ipsa erit.