TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Excutitur locus allatus. Coelum, sancti. Terra, terreni. Sursum cor. Ecce figuras et lineamenta membrorum Dei a corpore humano duxisti. Sed forte subrepsit tibi, ut secundum corpus putares nos factos ad imaginem Dei. Interim accipio considerandum, discutiendum, requirendum, disputando excutiendum. Si placet, audi me: quia in eo quod tibi placuit, audivi te. Sedet Deus in coelo, et palmo metitur coelum. Idem coelum fit latum, cum sedet; et angustum, cum metitur? An ipse Deus tantus est in sedendo, quantus in palmo? Si hoc ita est, non ad similitudinem suam nos fecit Deus: nos enim palmum angustiorem valde habemus, quam partem corporis qua sedemus. Ille autem si tam latus est in palmo suo, quam latus in sessione sua, disparia membra nobis fecit. Non est ista similitudo. Erubescat ergo tale idolum in corde christiano. Proinde coelum accipe pro omnibus sanctis. Quia et terra dicitur pro omnibus qui sunt in terra: Omnis terra adoret te 17Psal. LXV, 4 . Si bene dicimus secundum eos qui habitant in terra, Omnis terra adoret te: bene dicimus etiam secundum eos qui habitant in coelo, Omne coelum portet te. Nam et sancti ipsi qui in terra habitant, carne terram calcant, corde in coelo habitant. Non enim frustra admonentur sursum habere cor, et cum admoniti fuerint, ita esse respondent: aut frustra sursum versus ad caput eminet: et ea significatur dicitur, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 18Coloss. III, 1 et 2 . In quantum ergo ibi conversantur, et ipsi Deum portant, et coelum sunt; quia Dei sedes sunt; et cum annuntiant verba Dei, Coeli enarrant gloriam Dei 19Psal. XVIII, 2 .

Notes

  1. 17. Psal. LXV, 4
  2. 18. Coloss. III, 1 et 2
  3. 19. Psal. XVIII, 2