Homo in se infirmus, potens in Domino. Hinc est ergo et quod modo lectum est, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Si tu es, jube me: non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit quid sibi esset a se, quid ab illo, cujus voluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. Ergo, Si tu es, jube: quia cum jusseris, fiet. Quod ego non valeo praesumendo, tu potes jubendo. Et Dominus, Veni, inquit. Et sine ulla dubitatione Petrus ad verbum jubentis, ad praesentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. Potuit quod Dominus, non in se, sed in Domino. Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux; sed in Domino 7Ephes. V, 8 . Quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo Apostolorum, hoc potest in Domino. Ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo.