TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Judaeis gratia prior, in gentibus humilitas amplior. Verumtamen illi Deum, ex eo quod Christum viderant, laudaverunt; isti autem visum Christum etiam adoraverunt. In illis gratia prior, in istis humilitas amplior. Fortasse ergo illi pastores minus rei, de salute alacrius exsultabant: isti autem Magi multis onerati peccatis, submissius indulgentiam requirebant. Haec est illa humilitas, quam plus in eis qui ex Gentibus erant, quam in Judaeis, divina Scriptura commendat. Ex Gentibus enim erat ille Centurio, qui cum Dominum in toto pectore suscepisset, se tamen dixit indignum ut in domum ejus intraret, nec ab eo aegrum suum voluit videri, sed salvum juberi 5Matth. VIII, 5-10. Sic interius praesentem corde retinebat, cujus a suo tecto praesentiam honorifice revocabat. Denique Dominus, Non inveni, inquit, tantam fidem in Israel. Illa etiam Chananaea ex Gentibus erat, quae cum se a Domino audisset canem, et cui panis filiorum mitteretur indignam, micas tanquam canis exegit: et ideo non esse meruit, quia id quod fuerat non negavit. Nam et ipsa audivit a Domino, O mulier, magna est fides tua 6Id. XV, 21-28 . Humilitas in ea fecerat fidem magnam; quia se ipsam fecerat parvam.

Notes

  1. 5. Matth. VIII, 5-10
  2. 6. Id. XV, 21-28