In Pilato et Magis significatae Gentes ab Oriente et Occidente congregandae. Hinc et Pilatus nonnulla utique aura veritatis afflatus est, quando in ejus passione titulum scripsit, Rex Judaeorum: quem Judaei conati sunt mendosi emendare. Quibus ille respondit, Quod scripsi, scripsi 3Joan. XIX, 19 22 : quia praedictum erat in Psalmo, Tituli inscriptionem ne corrumpas 4Psal. LVI, 1 . Advertamus itaque magnum hoc et mirabile sacramentum. Magi ex Gentibus erant, ipse etiam Pilatus ex Gentibus: illi stellam viderunt in coelo, ille titulum scripsit in ligno: utrique tamen non regem Gentium, sed Judaeorum vel quaerebant, vel agnoscebant. Judaei vero ipsi nec stellam secuti sunt, nec titulo consenserunt. Jam igitur praesignabatur quod postea ipse Dominus dixit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores 5Matth. VIII, 11 et 12 . Nam Magi ab Oriente, Pilatus ab Occidente venerat. Unde illi orienti, hoc est nascenti; ille autem occidenti, hoc est morienti, attestabantur regi Judaeorum: ut cum Abraham et Isaac et Jacob, ex quibus Judaei ducebant originem, recumberent in regno coelorum; non ex eis propagati per carnem, sed eis inserti per fidem: ut ille de quo Apostolus loquitur, olivae inserendus jam praemonstraretur oleaster 6Rom. XI, 24. Propterea quippe non rex Gentium, sed Judaeorum ab eisdem Gentibus, vel quaerebatur, vel agnoscebatur; quia oleaster ad olivam, non ad oleastrum oliva veniebat. Rami tamen frangendi, hoc est, infideles Judaei, et Magis inquirentibus ubi Christus nasceretur, In Bethlehem Judae, respondebant 7Matth. II, 5; et Pilato exprobrante quod regem suum crucifigi vellent, pertinacissime saeviebant. Itaque Magi adoraverunt, Judaeis ostendentibus locum Christi nascentis; quia in Scriptura, quam Judaei acceperunt, Christum cognoscimus. Pilatus ex Gentibus manus lavit, Judaeis mortem Christi petentibus 8Id. XXVII, 24; quia sanguine quem Judaei fuderunt, nostra peccata diluimus. Sed de testimonio Pilati per titulum, in quo scripsit regem Judaeorum esse Christum, alius est disserendi locus: quo passionis est tempus.
Sermones
Notes
- 3. Joan. XIX, 19 22
- 4. Psal. LVI, 1
- 5. Matth. VIII, 11 et 12
- 6. Rom. XI, 24
- 7. Matth. II, 5
- 8. Id. XXVII, 24