Castus et Aemilius in tormentis unde victi primum, unde post victores. Tale aliquid factum esse arbitror etiam in his martyribus sanctis Casto et Aemilio, quorum diem hodie celebramus. Fortasse et ipsi de suis viribus antea praesumpserunt, et ideo defecerunt. Ostendit eis qui essent ipsi, qui ipse. Repressit praesumentes, et vocavit credentes: adjuvit pugnantes, coronavit vincentes. Denique jam de illis gaudebat inimicus in prima congressione, quando cesserunt doloribus, in suis eos partibus computabat; jam exsultabat, jam suos habebat: sed quantum eis concessum est, Domino miserante; alii martyres diabolum vicerunt tentantem, isti etiam triumphantem. Itaque, fratres mei, meminerimus quorum celebritatem hodie celebramus: nec velimus imitari quod victi sunt, sed potius quod vicerunt. Ideo magnorum casus non latuerunt, ut timeant qui de se praesumpserunt. Ubique nobis humilitas magistri boni diligentissime commendatur. Quandoquidem et salus nostra in Christo, humilitas Christi est. Nulla enim nostra salus esset, nisi Christus humilis pro nobis fieri dignatus esset. Meminerimus de nobis ipsis non esse praefidendum. Deo commendemus quod habemus: ab illo imploremus quod minus habemus.