TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Oves Dei quaenam. Et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus. Ecce sunt oves, ecce est et vinea. Quomodo cum de vinea loqueretur Isaias, arguens quamdam vineam malam, ne diceret vitis, Non intellexi; exposuit in fine dicens, Vinea autem Domini sabaoth, domus Israel est (Isai, V, 7) ; ne dicerent, Non nobis dictum est, sed vineae nescio cui: sed et hic, cum locutus esset de ovibus, ad extremum ne quis dicat, Forte sunt aliquae oves Dei nescio ubi, quas curat Deus, et ego illas non novi: quanquam absurdus est nimis humano sensui qui ista cogitaverit: tamen pastor ille compatiens infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quae essent oves ejus, apertissime exposuit. Et vos oves meae, et oves gregis mei, homines estis. Sed qui homines? omnes homines? Non. Beatus enim cujus est Dominus Deus spes ejus 56Psal. XXXIX, 5 : et, Quam bonus Deus Israel rectis corde 57Psal. LXXII, 1 ! Beatus vir cujus est Dominus Deus ipsius 58Psal. CXLV, 5 .

Notes

  1. 56. Psal. XXXIX, 5
  2. 57. Psal. LXXII, 1
  3. 58. Psal. CXLV, 5