TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Difficilis quaestio ex verbis Apostoli. Quaestio de Epistola Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; nescio si possit ad liquidum dissolvi, quamvis possit, donante Domino, aliquid inde probabiliter dici: ita enim profunda est. Nam cum superius in eadem Epistola Apostolus diceret, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt: et paulo post, Nescitis, ait, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem: atque ibi subjunxit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. An nescitis quia corpus vestrum, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro: cum ergo multa et horrenda in hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum Dei, quae tamen nonnisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt; quod corpus utique jam fidelium, templum esse dicit Spiritus sancti, quem habemus a Deo; ipsaque membra corporis nostri, membra esse asseverat Christi: de quibus arguendo et quodam modo interrogando, ait: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? responderitque sibi, Absit; subjungat adhuc et dicat, Nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est. Erunt enim, inquit, duo in carne una: qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est; et concludat, Fugite fornicationem: sequitur tamen ipse, et dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; quasi vero illa quae dinumeravit peccata, dicens, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt; ista omnia facinora et flagitia, numquid nonnisi per corpus fieri aut exerceri possunt? Quis hoc sani capitis homo negaverit? Totum quippe istum locum Apostolus, propter ipsum corpus jam emptum pretio magno, id est, Christi sanguine pretioso, templum Spiritus sancti factum a Domino, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inviolatum tanquam Dei habitaculum servaretur, agebat et defendebat. Quare ergo subjungere voluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur; id est, ut diceret, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat: cum sive ipsa fornicatio, sive alia hujusmodi, quae nonnisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima, nonnisi per ipsum corpus gerantur atque exerceantur? Quid enim? poteritne esse quispiam (ut caetera superius memorata taceam) fur, vel ebriosus, vel maledicus, vel rapax, extra operationem corporis hujus? Quamvis nec ipsa idololatria neque ipsa avaritia, praeter servitium corporis hujus poterit ad usum fructumque suum pervenire. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Primum, quia in corpore isto homo constitutus, quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere, isto adhuc circumseptum corpore. Nam et quod in Psalmo scriptum est, Dixit impius in corde suo, Non est Deus 1Psal. XIII, 1 : idem beatus Paulus apostolus non potuit utique separare a corporali opere, illo loco ubi ait, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum 2II Cor. V, 10 . Quia videlicet nonnisi in corpore constitutus impius potuit dicere, Non est Deus. Ut taceam quod in alia Epistola ipse Doctor Gentium dicit, Manifesta autem sunt opera carnis: et exsequitur, Quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 3Galat. V, 19-21 . Numquid enim non videtur nobis extra corpus fieri caetera illa quae ibi imterposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, invidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit Doctor Gentium in fide et veritate. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans, ait: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat?

Notes

  1. 1. Psal. XIII, 1
  2. 2. II Cor. V, 10
  3. 3. Galat. V, 19-21