TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Epiphania, Christi manifestatio. Ante paucos dies Natalem Domini celebravimus: Epiphaniam hodie celebramus; quo graeco vocabulo significatur manifestatio, et refertur ad illud quod ait Apostolus, Sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne 1I Tim. III, 16 . Ambo itaque dies ad manifestationem pertinent Christi. In illo quippe natus est homo ex homine matre, qui sine initio Deus erat apud Patrem. Sed carni est manifestatus in carne; quia caro eum videre non poterat, sicut erat in spiritu. Et illo quidem die, qui Natalis ipsius nuncupatur, viderunt eum pastores Judaeorum: hodierno autem die qui Epiphania proprie, hoc est manifestatio dicitur, adoraverunt eum Magi Gentium. Illis eum Angeli, istis vero stella nuntiavit. Coelos Angeli habitant, et sidera exornant: utrisque ergo coeli enarraverunt gloriam Dei 2Psal. XVIII, 2.

Notes

  1. 1. I Tim. III, 16
  2. 2. Psal. XVIII, 2