TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mors Christi propter aliud, et propter aliud resurrectio. Dominus noster Jesus Christus, sicut Apostolus dicit, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 1Rom. IV, 25 . Sicut morte ipsius seminamur, sic resurrectione ipsius germinamus. Etenim morte ipsius significatur mors vitae nostrae. De hac re audi Apostolum: Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 2Id. VI, 4 . Ille non habuit quod emendaret in cruce: quia sine peccato ascendit in crucem. Nos in cruce ejus emendemur, et ibi ponamus quod male contraximus, ut justificari ejus resurrectione possimus. Distinguere enim ita debetis: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non dixit, Traditus est propter justificationem nostram, et resurrexit propter delicta nostra. In ejus traditione delictum sonat, in ejus resurrectione justitia sonat. Ergo moriatur delictum, et resurgat justitia.

Notes

  1. 1. Rom. IV, 25
  2. 2. Id. VI, 4