TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Petro firmi et infirmi figurati. Hoc intuentes nos Ecclesiae membrum, discernamus quid de Dei, quid de nostro. Tunc enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus adversus ventos, imbres, flumina, tentationes videlicet praesentis saeculi. Illum tamen videte Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur. Proinde quia Ecclesia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, Debemus autem nos firmi, infirmorum onera sustinere 6Rom. XV, 1 ; in eo quod dixit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi, firmos significat; in eo autem quod trepidat et titubat, et Christum pati non vult, mortem timendo, vitam non agnoscendo, infirmos Ecclesiae significat. In illo ergo uno apostolo, id est, Petro, in ordine Apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est Ecclesia.

Notes

  1. 6. Rom. XV, 1