TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homini ab homine nil metuendum. Quid enim ab hominibus homini metuendum est? Et quid est unde alterum terreat, homo hominem? Terret, et dicit, Occido te: et non timet, ne cum minatur, prius moriatur. Occido, inquit. Quis dicit? cui dicit? Duos audio: unum terrentem, alterum metuentem; quorum unus est potens, alter infirmus, sed ambo mortales. Quid se ergo extendit in honore inflatior potestas, in carne aequalis infirmitas? Securus minetur mortem, qui non timet mortem. Si vero unde terret, timet; attendat se, et ei cui minatur comparet se. Inveniat in eo cui minatur, parem conditionem; et a Domino simul cum illo petat miserationem. Homo est enim, et homini minatur, creatura creaturae: sed una inflata sub Creatore, altera fugiens ad Creatorem.