Lex concupiscere malum prohibens, non est mala. Lex absit ut sit peccatum: Sed peccatum, inquit, non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam modo interrogo te, Manichaee, modo te interrogo, responde mihi. Mala est Lex quae dicit, Non concupisces? Hoc nec luxuriosus mihi et nequam aliquis responderit. Etenim et ipsi homines flagitiosi quando reprehenduntur, erubescunt; et quando sunt inter castos, lascivire non audent. Si ergo malam dicis esse Legem quae dicit, Non concupisces; impune vis concupiscere; accusas Legem, quia percutit libidinem. Fratres mei, si non audiremus Apostolum dicentem, Lex peccatum est? Absit; sed tantummodo verba Legis commemorantem, ubi dictum est, Non concupisces: etiam Legem illo non laudante, nos tamen laudare deberemus: illam laudare, nos accusare. Ecce Lex, ecce desuper tuba divina clamat homini, Non concupisces. Non concupisces, reprehende si potes; fac, si reprehendere non potes. Audisti, Non concupisces, reprehendere non audes. Quia bonum est quod dixit, Non concupisces; malum est concupiscere. Malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo concupiscere malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo fac quod jubet Lex, noli facere quod vetat Lex, noli concupiscere.