Temporalia animo dimittenda. Tentatio plerumque peccatorem non facit, sed prodit. Hoc audito, dirigite cor vestrum in Deum. Nolite vos fallere. Tunc vos interrogate, quando bene est in saeculo; tunc vos interrogate, si amatis hunc mundum, aut si non amatis; discite dimittere, antequam dimittamini. Quid est dimittere? Animo non amare. Cum adhuc tecum est quod amissurus es, aut vivus, aut moriens illud dimittis, non potest tecum esse semper: cum ergo adhuc tecum est, solve amorem; paratus esto in voluntate Dei, suspendere in Deum. Tene te ad illum quem non amittis invitus; ut si contigerit ut amittas ista temporalia, dicas: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 41Job I, 21 . Si autem contigerit, et hoc vult Deus, ut illa quae habes tecum sint usque in finem; solutus ab hac vita, accipis denarium quinquagenerium, et fit in te perfectio beatitudinis, cum cantas Alleluia. Haec habentes in memoria quae commemoravi, valeant ut non diligatis saeculum. Mala est amicitia ipsius, fallax est, inimicum facit Deum. Cito in una tentatione offendit Deum homo, et fit inimicus. Imo non tunc fit inimicus; sed tunc proditur inimicus fuisse. Nam quando diligebat et laudabat, inimicus erat; sed nec ipse sciebat, nec alii. Accedit tentatio, tangitur vena, et proditur febris. Itaque, fratres, dilectio mundi, et amicitia mundi inimicos Deo facit. Et ipse non exhibet quod promisit, mendax est, et fallit. Ideo homines non cessant sperare in isto saeculo, et quis pervenit ad omnia quae sperat? Sed ad quaecumque pervenerit, continuo hoc vilescit ei quo pervenit. Incipiunt alia desiderari, alia cara sperantur: quae dum venerint, quidquid tibi venit, vilescit. Tene ergo Deum, quia nunquam vilescit, quia pulchrius nihil est. Proptera enim vilescunt ista, quia non possunt stare, quia non sunt quod ipse. Tibi enim, o anima, non sufficit, nisi qui te creavit. Quidquid aliud apprehendis, miserum est: quia tibi solus ille potest sufficere qui ad similitudinem suam te fecit. Ex ipsa voce dictum est, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 42Joan. XIV, 8 . Ibi tantum potest esse scuritas: et ubi potest esse securitas, quodam modo ibi erit satietas insatiabilis. Nam neque satiaberis, ut velis discedere; neque aliquid deerit, ut quasi inopiam patiaris.