Temeraria juratio non implenda admisso homicidio. Perjurium Davidis magnum peccatum, licet minus quam homicidium. Tamen Scripturis diligentius perscrutatis, occurrit mihi unum exemplum, ubi video pium hominem et sanctum in temerariam jurationem cecidisse, et maluisse non facere quod juraverat, quam jurationem suam fuso hominis sanguine implere. Commemoro ergo Charitatem vestram. Quando Saül sanctum David persequebatur ingratus, ille cum suis ibat quocumque poterat, ne inveniretur a Saüle, et occideretur. Et quodam die ab homine divite, qui vocabatur Nabal, et tondebat oves suas, petivit sustentaculum victus, sibi et eis qui cum illo erant. Immisericors dare noluit, et quod est gravius, contumeliose respondit. Juravit sanctus David, eum occisurum se esse. Erat enim armatus. Et quod facile fuerat, et juste facere ira persuadente videbatur, incautus fudit jurationem; et coepit ire, ut faceret quod juraverat. Occurrit Abigail uxor Nabal, et tulit ei necessaria quae poposcerat. Suppliciter eum rogavit, flexit, et a mariti sanguine revocavit 2I Reg. XXV. Juravit temere, sed non implevit jurationem majore pietate.