Quinam sunt filii Abrahae. Quotquot autem receperunt eum. Utique enim ibi Apostoli, qui illum receperunt. Ibi illi qui ante jumentum ejus ramos ferebant. Praecedebant et sequebantur, et vestimenta sua sternebant; et magna voce clamabant: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini. Tunc Pharisaei dixerunt ei: Compesce pueros, non tibi ista clament. Et ille: Si isti tacebunt, lapides clamabunt. Nos videbat, quando ista dicebat: Si isti tacebunt, lapides clamabunt 4Matth. XXI, 9, 16, et Luc. XIX, 39, 40 . Qui lapides, nisi qui colunt lapides? Si parvuli Judaei tacebunt, majores et minores Gentes clamabunt. Qui lapides, nisi de quibus dicit ipse Joannes iste, qui venit ut testimonium perhiberet de lumine 5Joan. I, 8? Cum enim videret ipsos Judaeos superbire de genere Abrahae, ait illis, Generatio viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae: et iste illis dicebat, Generatio viperarum. Abrahae faciebat injuriam? Absit. Ex moribus dabat eis nomen. Quia si essent filii Abrahae, imitarentur Abraham: Sicut eis et ipse ait, qui dicunt ei, Nos liberi sumus, et nemini servivimus unquam, nos patrem habemus Abraham. Et ille: Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis. Vos vultis me occidere, quia veritatem vobis dico; hoc Abraham non fecit 6Id. VIII, 33, 39, 40 . Inde generati estis, sed degenerastis. Ergo quid Joannes? Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Quia veniebant baptizari baptismo Joannis in poenitentiam. Quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et nolite dicere in cordibus vestris, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 7Matth. III, 7-9 . Potens est enim Deus de lapidibus istis, quos videbat in Spiritu; illis dicebat, et nos praevidebat: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. De quibus lapidibus: Si isti tacebunt, lapides clamabunt. Modo audistis, et clamastis. Impletum est, Lapides clamabunt. De Gentibus enim venimus, in parentibus nostris lapides adoravimus. Ideo et canes dicti sumus. Recordamini quid audierit mulier illa, quae clamabat post Dominum, quia erat Chananaea, idolorum cultrix, ancilla daemoniorum. Quid dixit ei Jesus? Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Nunquam advertistis, quemadmodum canes lapides unctos lingunt? Sic sunt omnes simulacrorum cultores. Sed venit vobis gratia. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ecce habetis modo natos: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quibus dedit? His qui credunt in nomine ejus.
Sermones
Notes
- 4. Matth. XXI, 9, 16, et Luc. XIX, 39, 40
- 5. Joan. I, 8
- 6. Id. VIII, 33, 39, 40
- 7. Matth. III, 7-9