Pauperes tenentur frenare cupiditates. Pietas. Admonui divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere nolite. Vos tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, pauperes, eumdem ipsum apostolum: Est autem quaestus magnus. Quaestus est acquisitio lucri. Est autem quaestus magnus, inquit, pietas cum sufficientia. Communem habetis cum divitibus mundum: non communem habetis cum divitibus domum; sed habetis commune coelum, communem lucem. Sufficientiam quaerite, quod sufficit quaerite, plus nolite. Caetera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quaestus magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum. An attulisti huc aliquid? Sed nec vos, divites, aliquid attulistis. Totum hic invenistis, cum pauperibus nudi nati estis. Communis est in utroque infirmitas corporis; communis vagitus, miseriarum testis. Nihil enim intulimus in hunc mundum (pauperibus loquitur); sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri. Qui volunt fieri; non, Qui sunt. Nam qui sunt, sint. Quod ad illos pertinet audierunt, ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.