TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Avari martyres auri. Quid ergo miramini, fratres, si amatores Dei martyres tanta pertulerunt, ut acquirerent Deum? Amatores auri videte quanta patiantur. Hiemalibus asperitatibus se navigando committunt: sic fervent avaritia, ut nulla formident frigora; jactantur ventis, suspenduntur et deprimuntur fluctibus; ineffabilibus periculis usque ad mortem agitantur. Dicant et ipsi auro, Propter te mortificamur tota die. Dicant martyres Christo, Propter te mortificamur tota die. Vox quidem est similis: sed causa est valde dissimilis. Ecce utrique dixerunt, isti Christo, illi auro, Propter te mortificamur tota die. Respondeat Christus suis martyribus, Si moriemini pro me, et vos invenietis et me. Respondeat autem aurum avaris, Si naufragaveritis pro me, et vos perdetis et me. Amantes ergo et imitantes; non inaniter amantes, sed amantes et imitantes, dies martyrum celebremus, et aestus istos nostros, gaudiorum refrigerio mitigemus. Cum illis enim sine fine regnabimus, si eos fideliter et non inaniter diligamus.