Donatistae se pro Christo jactare convincuntur. Tu quid tibi assumas, non vides? Ipse Dominus ait: Multi venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus 13Id. XXIV, 5 . Multi errantes et seducentes venerunt in nomine Christi, nullum audivimus dicentem, Ego sum Christus. Innumerabiles haeretici venerunt omnes in nomine Christi, id est in nomine Christi palliati venerunt, parietem luteum splendido nomine dealbantes venerunt, et neminem audivimus dicentem, Ego sum Christus. Quid ergo? Dominus nescivit quid praedixit? An potius nos ad intelligendum secreta ipsa ad apertionem secreti de somno excitavit, ut perscrutemur et pulsemus, ut nobis aperiatur quod tectum est, et aperto tecto ad Dominum submittamur, ut sicut ille paralyticus, a Domino sanari mereamur 14Marc. II, 3-12? Prorsus invenimus istos dicentes, Ego sum Christus: non his verbis, sed quod pejus est, factis. Non audacia verborum istorum. Quis enim eos audit? Quis ad aures vel ad cor, tam insipientes deceptus admittit? Si dicat ei qui eum baptizaturus est, Ego sum Christus: avertit faciem suam ab illo, relinquit hominis arrogantiam manifestam, quaerit Dei gratiam. Non ergo ita ille, Ego sum Christus. Sed quoniam alio modo, Ego sum Christus; videte quemadmodum. Christus sanat, Christus mundat, Christus justificat: homo non justificat. Quid est justificare? Justum facere. Quomodo mortificare, mortuum facere; vivificare, vivum facere: sic et justificare, justum facere. Ecce de transverso baptizator quidam, non per januam intrans, sed per maceriam descendens; non pastor et custos, sed fur et latro; de transverso ait, Ego baptizo. Si sicut minister, audeo: noli addere; quidquid amplius est a malo est 15Matth. V, 37. Et tamen addit, non dubitat. Quid addit? Ego justifico, ego justum facio. Hoc est enim, Ego sum arbor bona, ex me nascatur qui vult esse fructus bonus. Paululum, si sapienter admittis, audi; pauca verba sunt, et nisi fallor, lucida sunt. Tu ergo justificas, tu justum facis? Ergo, inquit, credat in te quem justificas. Dic, aude dicere, Crede in me; qui non dubitas dicere, Justificaris a me. Turbatur, fluctuat, excusat. Quid enim opus est, inquit, ut dicam illi, Crede in me? Crede in Christum, dico. Haesitasti, dubitasti: aliquantum ad nos dignatus es descendere. Confessus es aliquid, unde saneris. Dixisti aliquid rectum, unde prava tua caetera corrigantur. Audi jam non me, sed te. Certe enim non audes dicere, Crede in me. Absit, inquit. Et tamen audes dicere, Justifico te. Audi, et disce, quia unde non audes dicere, Crede in me; inde debes non audere dicere, Justifico te. Apostolus loquitur, cui cedes, cui velis nolis, subderis. Non enim Apostolo tanquam homini, sed ei de quo dicit Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus 16II Cor. XIII, 3 ? Audi ergo non Apostolum, sed Christum per Apostolum. Quid dicit Apostolus? Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam 17Rom. IV, 5 . Intendite, obsecro; videte quam planum est, quam apertum est: Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Quisquis crediderit in eum qui justificat impium, qui de impio facit pium: quisquis ergo crediderit in eum qui justificat impium, qui justum facit eum qui impius erat, deputatur fides ejus ad justitiam. Modo dic, si audes, Justifico te. Vide quomodo tibi respondi ex Apostolo: Si justificas me, credam in te; quia credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Justificas me? credam in te. Si enim tu me justificas, ego ero credens in eum qui justificat me, id est, qui justificat impium: securus credo, quia deputatur fides mea ad justitiam. Si ergo non audes dicere, Justifico te; imo si non audes dicere, Crede in me: cave jam ne dicas, Justifico te. Perdite, inveni te; ne perdas et me et te.