Mariae et Marthae officia. Pars Marthae bona. Hospitalitatis bonum. Hanc partem sibi elegerat etiam illa Maria, quae ministrante et circa multum ministerium occupata sorore sua, sedebat ad pedes Domini, et otiosa verbum ejus audiebat. Joannes stabat, illa sedebat: sed illa corde stabat, et ille humilitate sedebat. Statio enim significat permansionem; sessio, humilitatem. Et ut sciatis quia statio permansionem significat, hanc permansionem dicitur diabolus non habuisse; de quo dictum est: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit 3Joan. VIII, 44 . Item quia sessio significat humilitatem, ille psalmus ostendit, ubi admonet de poenitentia, et dicit: Surgite postquam sedistis, qui manducatis panem doloris 4Psal. CXXVI, 2 . Quid est, Surgite postquam sedistis? Qui se humiliat, exaltabitur 5Luc. XIV, 11 . Quid autem boni habeat auditio, ipse Dominus testis est, loquens de Maria quae sedebat ad pedes ejus, et verbum ejus audiebat. Cum enim soror ejus occupatissima circa ministerium, a germana sua desertam se esse quereretur, ab interpellato Domino audivit: Martha, Martha, circa multa es occupata; porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea 6Id. X, 38-42 . Numquid malum erat quod Martha agebat? Quis nostrum satis explicet verbis, quantum sit bonum hospitalitatem ministrare sanctis? Si quibuslibet sanctis, quanto magis capiti et praecipuis membris, Christo et Apostolis? Nonne unusquisque vestrum habens hoc hospitalitatis bonum, quando audit quid Martha faciebat, dicit apud se ipsum: O beata, o felix, quae suscipere Dominum meruit; cujus hospites Apostoli facti sunt ambulantes in carne! Nec tu deficias, quia non potes quod Martha, suscipere Christum in domum tuam cum Apostolis suis: facit te ipse securum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 7Matth. XXV, 40 . Opus ergo magnum est, valde magnum, quod praecipit Apostolus dicens: Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes 8Rom. XII, 13 . Quam laudans in Epistola ad Hebraeos dicit: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt Angelos 9Hebr. XIII, 2 . Magnum ergo ministerium, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit; quia sorore sollicita, laborante, multa curante, illa vacabat, sedebat, audiebat.
Sermones
Notes
- 3. Joan. VIII, 44
- 4. Psal. CXXVI, 2
- 5. Luc. XIV, 11
- 6. Id. X, 38-42
- 7. Matth. XXV, 40
- 8. Rom. XII, 13
- 9. Hebr. XIII, 2