TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

An Deus videbitur per corpus spirituale. Deus non potest videri in loco ad modum corporis. De isto ergo tali corpore, de hujus corporis tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil temere ac praesumenter definire audeat humana fragilitas. Quales erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam simus, temerarii non simus, ne illud non simus. Quaerit aliquando humana curiositas, et dicit sibi: Putasne per illud spirituale corpus videbimus Deum? Cito quidem responderi potest: In loco non videtur Deus, per partes non videtur Deus, spatiis diffusus intervallisque separatus non videtur Deus. Quamvis impleat coelum et terram, non ideo tamen dimidius est in coelo, dimidius in terra. Nam aer iste si implet coelum et terram; pars ejus quae in coelo est, non est in terra. Et quidquid aqua implet, implet quidem spatium quo capitur; sed dimidia est in dimidio spatio, dimidia in alio dimidio, tota in toto. Non est tale aliquid Deus. Hoc omnino noli dubitare, quoniam non est corpus Deus. Per spatia diffundi, locis capi, habere partes dimidias, tertias, quartas, totas, corporum proprium est. Nihil tale Deus; quia ubique totus Deus: non alibi dimidius, et alibi alio dimidio constitutus; sed ubique totus. Implet coelum et terram: sed totus est in coelo, totus in terra. In principio erat Verbum. Ut etiam de ipso Filio hoc idem audias, quia et Filius cum Patre unus est Deus: non aequalis mole, sed divinitate. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et paulo post, Et lux lucet in tenebris 17Joan. I, 1-5 . Iste unigenitus totus manens apud Patrem, totus lucet in tenebris, totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante; non alternis temporibus tanquam de loco ad locum migrando. Nam et tu totus es in domo tua, et totus in ecclesia: sed quando in ecclesia, non in domo tua; quando in domo tua, non in ecclesia. Non ergo ille sic totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante (ut aliud nihil commemorem), quasi migrando de coelo in terram, de terra in Virginem, de Virgine in infantem, sed ubique simul totus. Non enim quasi aqua refunditur, aut quasi terra molimine separatur atque transfertur. Quando totus in terra est, coelum non deserit: sed et cum coelum implet, a terra non recedit. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 18Sap. VIII, 1 .

Notes

  1. 17. Joan. I, 1-5
  2. 18. Sap. VIII, 1