Serpentis astutia quomodo imitanda. Quapropter, charissimi, exponendum est vobis, quamvis hinc jam saepius dixerimus, quid sit esse simplices ut columbae, astuti ut serpentes. Si jam simplicitas columbarum indicta est nobis, astutia serpentis quid facit in columbae simplicitate? Amo in columba quod fel non habet: timeo in serpente quod venenum habet. Noli ex omni parte horrere serpentem: habet quod oderis, habet quod imiteris. Serpens enim cum fuerit senectute praegravatus, et senserit pondus vetustatis, coarctat se per cavernam, et deponit tunicam veterem, ut novus exultet. Imitare illum, christiane, qui audis Christum dicentem, Intrate per angustam portam 1Matth. VII, 13 . Et Paulus apostolus tibi dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum 2Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22, 24 . Habes ergo quod imiteris in serpente. Noli mori pro vetustate, sed pro veritate. Qui moritur pro commodo temporali, pro vetustate moritur. Cum autem exutus fueris omni ista vetustate, imitatus es astutiam serpentis. Imitare illum et in hoc: serva caput tuum. Quid est, serva caput tuum? Tene apud te Christum. Si forte aliquis vestrum advertit aliquando, cum voluerit colubrum occidere, quomodo pro capite suo totum corpus objicit ictibus ferientis. Illud in se feriri non vult, ubi se novit vitam habere. Et Christus vita nostra est. Ipse enim dixit: Ego sum via, et veritas, et vita 3Joan. XIV, 6 . Audi et Apostolum: Caput viri Christus est 4I Cor. XI, 3 . Qui ergo Christum servat in se, caput suum servat pro se.
Sermones
Notes
- 1. Matth. VII, 13
- 2. Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22, 24
- 3. Joan. XIV, 6
- 4. I Cor. XI, 3