Utrumque praeceptum implet Apostolus. Qui recte autem intelligit, utrumque implet, et serviet universissimo Domino, qui servum pigrum non damnaret, si ea quae fieri nullo modo poterant, imperaret. Audite enim Paulum servum Christi Jesu, vocatum Apostolum, segregatum in Evangelium Dei, utrumque et facientem et docentem. Videte quemadmodum luceat lumen ejus coram hominibus, ut videant bona opera ejus. Commendamus, inquit, nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum in conspectu Dei 2II Cor. IV, 2 : et iterum, Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 3Id. VIII, 21 : et iterum, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo 4I Cor. X, 33 . Videte rursus quemadmodum attendat, ne faciat justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis. Opus autem suum probet, inquit, unusquisque; et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero 5Galat. VI, 4 : et iterum, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 6II Cor. I, 12 : et illud quod nihil est manifestius, Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essent 7Galat. I, 10 . Sed ne quisquam eorum qui de praeceptis quasi repugnantibus ipsius Domini moventur, multo magis Apostolo ejus ingerat quaestionem, et dicat, Quomodo tu dicis, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: et tu idem dicis, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem? Adsit ipse Dominus, qui etiam in servo suo et Apostolo loquebatur, et aperiat nobis voluntatem suam, et tribuat obediendi facultatem.
Sermones
Notes
- 2. II Cor. IV, 2
- 3. Id. VIII, 21
- 4. I Cor. X, 33
- 5. Galat. VI, 4
- 6. II Cor. I, 12
- 7. Galat. I, 10