TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sexta petitio. Deinde petimus dicentes, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Et hoc in ista vita nobis necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc omnes istae petitiones septem, tres ad vitam aeternam pertinent, quatuor ad vitam praesentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Veniat regnum tuum: hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimitte nobis debita nostra: non semper erit. Ne nos inferas in tentationem: non semper erit. Sed libera nos a malo: non semper erit; sed ubi est tentatio, et ub est malum, ibi necessarium est ut petamus.