TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Schismatis Donatistarum auctores superbi.--Quoniam lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Quis hoc non intelligat? quis non exhorrescat? Si nullae oves foris sunt, non est factum. Si autem multas oves foras errare plangimus, vae quorum humeris et lateribus et cornibus factum est. Non enim haec facerent, nisi fortes oves. Quae sunt fortes? De suis viribus praesumentes. Quae sunt fortes? De sua justitia gloriantes. Non diviserunt oves, non foras miserunt, nisi qui se justos esse dixerunt: humeri audaces ad impellendum, quia non portant sarcinam Dei: latera mala, conspirantes amici, societas pertinaciae: cornua erecta, elata superbia: impelle lateribus et humeris, ventila cornibus, mitte foras quod non emisisti: Certe ipsa tota causa est, quia tu justus et alii injusti, et indignum erat ut justus esset cum injustis: indignum videlicet, ut frumenta essent inter zizania; indignum, ut oves inter hircos pascerent, donec pastor veniret qui in separando non errat. Itane tu angelus eradicans zizania? Non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si jam messis venisset. Ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est verus. Qui designavit messores, designavit et tempus. Possent et homines se angelos dicere. Invenimus fortasse in Scripturis et homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. Angeli tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breviare. Itaque falsum dicis, quia sis: quia nondum venit quando sis. Proinde cum venerit, et veri messores missi fuerint, nescio ubi te inveniant, utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem projiciaris. Ideo enim dico, forte, quia non audeo judicare. Modo te foris doleo: utrum sis futurus intus, ignoro.