Mammona iniquitatis cui dictae divitiae. Est quidem et alius intellectus; nec ipsum tacebo. Mammona iniquitatis, divitiae sunt saeculi omnes, undecumque sint. Undecumque enim congregentur, mammona iniquitatis est, id est, divitiae sunt iniquitatis. Quid est, divitiae sunt iniquitatis? Pecunia est, quam nomine divitiarum appellat iniquitas. Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt. Talibus Job nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat, et laudes Deo perditis omnibus rebus tanquam gemmas pretiosissimas proferebat 5Job I, 21. De quo thesauro, si nihil habebat? Ipsae sunt verae divitiae. Istae autem ab iniquitate appellantur divitiae. Habes illas, non reprehendo: haereditas venit, pater tuus dives fuit, et dimisit tibi. Honeste acquisisti: de justis laboribus plenam domum habes, non reprehendo. Tamen etiam sic noli illas dicere divitias. Nam si dicis illas divitias, amabis illas: et si amaveris illas, peribis cum illis. Perde, ne pereas: dona, ut acquiras: semina, ut metas. Has divitias noli appellare; quia verae non sunt. Paupertate plenae sunt, et semper obnoxiae casibus. Quales divitiae sunt, propter quas latronem times, propter quas times servum tuum, ne te occiso auferat, et fugiat? Si verae divitiae essent, securitatem tibi darent.