Mons Christus et Ecclesia. Audivimus panem de terra illa, audiamus et montem. Inhabitabunt, inquit, in monte sancto meo. Puto enim invenimus in alia sancta Scriptura, quia mons et ipse Christus est. Qui est panis, ipse est et mons: sed panis, quia pascit Ecclesiam; mons autem, quia corpus ejus est Ecclesia. Ipsa Ecclesia est mons: et quid est ipsa Ecclesia? Corpus Christi. Adjunge illi caput, et fit unus homo. Caput et corpus, unus homo. Caput quis est? Hic qui natus est de virgine Maria, qui suscepit carnem mortalem sine peccato, qui a Judaeis caesus, flagellatus, contemptus, crucifixus; qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ipse est caput Ecclesiae, ipse panis de illa terra. Corpus autem ejus quod est? Conjux ejus, id est Ecclesia. Erunt enim duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia 7Ephes. V, 31 et 32 . Sic et Dominus in Evangelio, cum de viro et de uxore diceret: Igitur jam non sunt duo, sed una caro 8Matth. XIX, 6 . Ergo unum voluit esse hominem Deum Christum et Ecclesiam. Ibi caput, et hic membra. Noluit resurgere cum membris, sed ante membra, ut haberent quod sperarent membra. Sed ideo mori voluit caput, ut prius resurgeret caput; prius ire in coelum caput, ut in capite suo spem haberent caetera membra, et exspectarent impleri erga se quod praemissum est in capite. Quid enim opus erat Christo mori, Verbo Dei, per quod facta sunt omnia, de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt 9Joan. I, 1, 3 ? Et crucifigitur, et irridetur, et lancea percutitur, et sepelitur; et omnia per ipsum facta sunt. Sed quia dignatus est esse caput Ecclesiae, desperaret de se Ecclesia quia resurgeret, si videret quia non resurrexisset caput. Resurrexit ergo caput, et visum est resurgere caput. Primo a mulieribus visum est, et nuntiatum est viris. Primae mulieres viderunt resurgentem Dominum, et Evangelistis futuris Apostolis a mulieribus Evangelium annuntiatum est, et per mulieres illis Christus annuntiatus. Evangelium enim latine bonus nuntius est. Qui graece noverunt, sciunt quid sit Evangelium. Evangelium ergo bonus nuntius. Quid tam bonum nuntium possumus dicere, quam quia resurrexit Salvator noster; aut quid majus illi praedicaturi erant, quam quod eis feminae nuntiaverunt? Sed quare femina nuntiavit Evangelium? Quia per feminam mors emendata est. Etenim feminam nuntiantem mortem consolata est femina nuntians vitam, quia mortua erat propinans mortem. Per feminam seductus est Adam, ut caderet in mortem: per feminam nuntiatus est Christus, jam resurgens non moriturus. Sic et nos futuri sumus resurgere, et erimus mons sanctus Dei. In hoc monte habitat qui deditus est Deo. Qui autem mihi dediti erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum; id est, non recedent ab Ecclesia. Modo laboremus in Ecclesia, postea haereditabimus Ecclesiam. Quando enim ibi erit gaudium nostrum sempiternum, non ibi erimus nisi possessores, non autem laborabimus.