Joannes non sine causa tam mirabiliter natus et tam magnus. Causa hodiernae celebris congregationis nostrae, Natale est Joannis Baptistae, cujus mirabilem conceptum et partum, cum Evangelium legeretur, audivimus. Magnum mysterium, fratres mei: mater Joannis et sterilis erat et anus, pater senex; prorsus in utroque desperata posteritas. Sed quia Deo impossibile nihil est, promissus est filius non credenti. Vox ablata est patri, cui defuit fides: jam enim fuerat scriptum, Credidi, propter quod locutus sum 1Psal. CXV, 10 . Non credidit, et non locutus est. Interea etiam virgo concepit, et hoc sublime miraculum longeque praestantius. Concipit sterilis praeconem, virgo judicem. Joannes de masculo et femina, Christus de sola femina. Comparandus est forte Joannes Christo? Absit. Non tamen frustra tantus tantum praecessit. Si enim, potestatem conatui meo ipso dignante atque donante Domino Deo nostro, potuero explicare quod sentio, nec mea vilitas deseretur, nec exspectatio vestra fraudabitur. Si autem minus potuero explicare quod sentio, supplebit in cordibus vestris Dominus Deus noster, quod mihi forte pro infirmitate mea subtraxerit. Hoc ideo praelocutus sum, quoniam quid velim dicere, ego scio, vos nescitis; et quae sit difficultas in exponendo ego jam sentio. Commendandum autem erat vobis, ut in ipsa intentione vestra possitis orare pro nobis.