Unus projectus multos figurat. Non enim vere, charissimi, ille qui inde projectus est unum hominem significat: absit. Multi sunt. Et ipse Dominus qui hanc parabolam proposuit, Sponsus ipse convivii convocator et convivarum vivificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. Non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. Ait enim, cum inde missus esset ille non habens vestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi 11Matth. XXII, 11-14 . Unum hinc projecisti, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci electi. Sine dubio electi non sunt projecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet vestem nuptialem.