Quam in spem hic domamur. Ad hanc spem homo domatur, et domitor intolerabilis habetur? Ad hanc spem homo domatur, et contra istum utilem domitorem, si forte flagellum proferat, murmuratur? Audistis exhortantem Apostolum: Si separetis vos a disciplina, ergo nothi, et non estis filii. Nothi sunt adulteri. Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater ejus? Et carnis quidem nostrae, inquit, patres habebamus correptores, et reverebamur ; non multo magis subjiciemur Patri spirituum, et vivemus 5Hebr. XII, 7-9 ? Quid enim tibi potuit praestare pater tuus, quia corripuit te, quia verberavit te, quia flagellum protulit et cecidit te? Numquid praestare potuit ut viveres in aeternum? Quod non potuit praestare sibi, quando praestaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcumque, quam de usuris et labore collegit, erudiebat te flagellis, ne tibi dimissus labor ejus te male vivente disperderetur. Et cecidit filium, timens perire labores suos: quoniam reliquit tibi, quod nec tenere hic poterat, nec auferre. Non enim hic aliquid tibi dimisit quod ipsius esse possit: cessit, ut sic accederes. Deus autem tuus, redemptor tuus, domitor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit te. Quo? Ut accipias haereditatem, ubi non efferas patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras? et si quid triste acciderit, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu ejus? Ecce dimittit te, et non flagellat: deserit blasphemantem, non senties judicantem? Nonne melius est ut flagellet te, et recipiat te, quam parcat tibi, et deserat te?