TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Separatio nostra a Gentibus Christiana fide, spe, et charitate. Vos certe cantavistis, et adhuc divini cantici sonus recens est in auribus vestris, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Quis potest congregari de Gentibus, nisi cum fit salvus? Qui ergo miscentur Gentibus, salvi non sunt; salvantur autem qui congregantur de Gentibus, salute fidei, salute spei, salute sincerissimae charitatis, salute spirituali, salute promissorum Dei. Qui ergo credit, sperat, et amat, non continuo salvus dicendus est. Interest enim quid credat, quid speret, et quid amet. Nemo quippe vivit in quacumque vita, sine tribus istis animae affectionibus, credendi, sperandi, amandi. Si non credis quod credunt Gentes, non speras quod sperant Gentes, non amas quod amant Gentes; congregaris de Gentibus, segregaris, hoc est separaris de Gentibus. Nec te terreat commixtio corporalis in tanta separatione mentis. Quid enim tam separatum, quam ut credant illi daemones deos, credas tu qui unus et verus est Deus? sperent illi inania saeculi, speres tu aeternam vitam cum Christo? ament illi mundum, ames tu artificem mundi? Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum, sicut paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud credis, aliud speras, aliud amas? Quomodo libera fronte cantas, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus? Segregaris enim de Gentibus, mixtus corpore Gentibus, dissimili vita. Et quanta sit ista segregatio, videte, si modo facitis, si modo probatis. Jam enim Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, qui propter nos homo factus est, dedit pro nobis pretium. Itaque suum dedit ille pretium: ad hoc dedit, ut redimat, ut congreget de Gentibus. Si autem misceris Gentibus, non vis sequi eum qui te redemit: misceris autem Gentibus vita, factis, corde, talia credendo, talia sperando, talia diligendo: ingratus es Redemptori tuo, nec agnoscis pretium tuum, sanguinem Agni immaculati. Ut ergo sequaris Redemptorem tuum, qui te redemit sanguine suo, noli te miscere Gentibus similitudine morum atque factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus Scripturarum: currunt illi ad theatrum, vos ad ecclesiam: inebriantur illi, vos jejunate. Si hodie non potestis jejunare, saltem cum sobrietate prandete. Hoc si feceritis, bene cantastis, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus.