TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitate doctrina Scripturarum tota possidetur. Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus. Docet enim nos coelestis unus Magister, et dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis universa Lex pendet, et Prophetae 6Matth. XXII, 37-40 . Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare; tene charitatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti; tenebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti charitatem, aliquid nosti unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in Scripturis intelligis, charitas patet; in eo quod non intelligis, charitas latet. Ille itaque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus.

Notes

  1. 6. Matth. XXII, 37-40