Dominicae transfigurationis allegoria. Vestimenta Christi. Dominus ipse Jesus resplenduit sicut sol; vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. Ipse Jesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 3Joan. I, 9. Quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. Vestimenta autem ejus, Ecclesia ejus. Vestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. Horum vestimentorum quaedam quasi novissima fimbria Paulus fuit. Ipse enim dicit, Ego enim sum minimus Apostolorum 4I Cor. XV, 9 : et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum. In vestimento autem fimbria est novissima et minima. Proinde sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta Domini fimbria, salva facta est 5Luc. VIII, 44: sic Ecclesia quae ex Gentibus venit, Paulo praedicante salvata est. Quid mirum si per candida vestimenta signatur Ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo 6Isai. I, 18 ? Moyses et Elias, id est, Lex et Prophetae quid valent, nisi cum Domino colloquantur? Nisi Domino perhibeant testimonium, quis leget Legem? quis Prophetas? Videte quam breviter hoc Apostolus ait: Per Legem enim cognitio peccati: nunc autem sine Lege, justitia Dei manifestata est; ecce sol: testificata a Lege et Prophetis 7Rom. III, 20, 21 ; ecce splendor.