Tumor humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et janua. Tumuerat autem superbia, et ipso tumore per angustum redire non poterat. Clamat ille qui factus est via: Intrate per angustam portam 7Matth. VII, 13 . Conatur ingredi, impedit tumor: et tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor. Tumidum enim vexat angustia; vexatus autem amplius tumebit; amplius tumens quando intrabit? Ergo detumescat. Unde detumescit? Accipiat humilitatis medicamentum: bibat contra tumorem poculum amarum, sed salubre; bibat poculum humilitatis. Quid se arctat? Non sinit moles, non magna, sed tumida. Magnitudo enim soliditatem habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur: detumescat, ut magnus sit, ut certus, ut solidus. Non ista desideret, non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque glorietur: audiat eum ipsum qui dixit, Intrate per angustam portam, decentem, Ego sum via. Quasi enim quaereret tumidus, Qua intrabo? Ego sum via, inquit; per me intra: non nisi per me ambulas, ut intres per januam. Nam sicut dixit, Ego sum via; ita etiam, Ego sum janua 8Joan. X, 7 . Quid quaeris qua redeas, quo redeas, qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Breviter ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime dicentem, ut videas qua sit via, quae sit via, quo sit via. Quo vis venire? Certe forte avaritia omnia vis possidere. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, inquit 9Matth. XI, 27. Fortasse dicturus es: Christo sunt tradita, numquid mihi? Audi Apostolum dicentem: audi, ut dixi jamdudum, ne desperatione frangaris; audi quomodo amatus es non amandus, audi quomodo amatus es turpis, foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris. Etenim Christus, sicut ait Apostolus, pro impiis mortuus est 10Rom. V, 6 . An forte impius amari merebatur? Quaero quid merebatur impius? Damnari, respondes. Christus tamen pro impiis mortuus est. Ecce quid tibi praestitum est impio, jam pio quid servatur? Quid praestitum est impio? Christus pro impiis mortuus est. Desiderabas autem omnia possidere: noli per avaritiam; per pietatem hoc quaere, per humilitatem hoc quaere. Si enim ita quaesieris, possidebis. Tenebis enim eum per quem facta sunt omnia, et cum ipso omnia possidebis .