TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Discipulorum inquisitio de tempore futuri adventus Christi. Verumtamen ne putemus nos solos habere hoc desiderium de Domino nostro, ut dicamus, Quando veniet? Habuerunt hoc desiderium et discipuli ejus. Si possem vobis dicere inhiantibus, exspectantibus, suspensis, nosse cupientibus, quando veniat Dominus Deus noster, si possem vobis dicere, qualis vobis viderer? Sed si hoc ex me non vos speratis audire posse; qui si speratis, desipitis: ipsum certe Dominum Jesum Christum in corpore praesentem, viventem, loquentem, si ante oculos vestros et ante manus vestras haberetis, scio quia prae isto desiderio interrogaretis, et diceretis ei: Domine, quando venturus es? Discipuli ipsi Dominum Jesum Christum praesentem interrogaverunt. Non potestis interrogare quod interrogaverunt, audite quod audierunt. Etenim illi tunc erant, nos nondum eramus: quibus tamen si credamus, et nobis interrogaverunt, et nobis audierunt. Ergo discipuli Christi deducturi aspectu ascensurum Christum interrogaverunt, et dixerunt ei: Domine, si hoc tempore praesentaberis? Cui dicebant? Quem praesentem videbant. Si hoc tempore praesentaberis? Et quid est illud? Nonne praesentem videbant? nonne praesentem audiebant? nonne praesentem etiam tangebant? Quid est hoc, Si hoc tempore praesentaberis? nisi quia noverant praesentia Christi futurum judicium, ut videretur a suis et ab alienis? Nam quando resurrexit, non est visus nisi a suis. Hoc ergo sciebant, et fide retinebant, futurum esse tempus quando judicatus judicaret, quando reprobatus probaret et reprobaret; quando conspicuus utrique hominum generi alios poneret ad dexteram, alios ad sinistram, dicturus quod utrique audirent, oblaturus quod non utrique acciperent, comminaturus quod non utrique pertimescerent. Sciebant futurum; sed quando, quaerebant. Si hoc tempore praesentaberis? Non utique nobis; nam et modo videmus te: sed praesentaberis etiam his qui non crediderunt in te. Si hoc tempore praesentaberis, dic nobis, et quando regnum Israel? Hoc quaesierunt, Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quod regnum? De quo dicimus: Veniat regnum tuum 6Matth. VI, 10 . Quod regnum? De quo audituri sunt ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quando dicturus est etiam sinistris: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 7Id. XXV, 34, 41 . Terribilis vox, tremenda vox: sed, In memoria aeterna erit justus: ab auditu malo non timebit 8Psal. CXI, 7 . Istis hoc, illis illud: in utroque verax, quia in utroque justus.

Notes

  1. 6. Matth. VI, 10
  2. 7. Id. XXV, 34, 41
  3. 8. Psal. CXI, 7