TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaeorum caecitas, calumniantium solvi sabbatum a Christo. Illi autem qui eum foras miserunt, caeci remanserunt, quandoquidem Domino calumniabantur, quia sabbatum erat, quando lutum fecit de sputo, et inunxit oculos caeci. Quando enim Dominus verbo curabat, aperte calumniabantur Judaei. Non enim sabbato operabatur aliquid, quando dicebat, et fiebat. Aperta calumnia erat: jubenti calumniabantur, loquenti calumniabantur; quasi ipsi per sabbatum non loquerentur. Possum dicere quia non solum per sabbatum, sed nullo die loquuntur, quoniam a veri Dei laudibus recesserunt. Tamen ut dixi, fratres, aperta calumnia erat. Dicebat Dominus homini, Extende manum tuam: fiebat sanus, et calumniabantur quia per sabbatum curabat 3Matth. XII, 10-14. Quid fecit? quid operatus est? quod onus tulit? Sed modo spuere in terram, lutum facere, et homini oculos inungere, operari est. Nemo dubitet, operari erat. Dominus sabbatum solvebat: sed non ideo reus. Quid est quod dixi, Sabbatum solvebat? Lux ipse venerat, umbras removebat. Sabbatum enim a Domino Deo praeceptum est, ab ipso Christo praeceptum, qui cum Patre erat, quando Lex illa dabatur: ab ipso praeceptum est, sed in umbra futuri. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 4Coloss. II, 16, 17 . Venerat quem venturum ista nuntiabant. Quid delectant umbrae? Judaei, aperite oculos: sol praesens est. Nos scimus. Quid scitis, o corde caeci? quid scitis? Quia non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum. Sabbatum, miseri, sabbatum ipsum Christus praedicavit, quem dicitis non esse a Deo. Sabbatum carnaliter observatis, salivam Christi non habetis. Attendite in terra sabbati etiam salivam Christi, et intelligetis per sabbatum prophetatum Christum. Sed vos quia salivam Christi in terra super oculos vestros non habetis, ideo ad Siloam non venistis, et faciem non lavistis, et caeci remansistis; bono caeci ejus, imo jam non caeci nec carne, nec corde. Accepit in sputo lutum, inuncti sunt ejus oculi, accessit ad Siloam, lavit faciem, in Christum credidit, vidit, non remansit in illo judicio valde terribili: Ego in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant.

Notes

  1. 3. Matth. XII, 10-14
  2. 4. Coloss. II, 16, 17